post haec rex Asuerus exaltavit Aman filium Amadathi qui
erat de stirpe Agag et posuit solium eius super omnes principes
quos habebat
cunctique servi regis qui in foribus palatii versabantur
flectebant genu et adorabant Aman sic enim eis praeceperat
imperator solus Mardocheus non flectebat genu neque adorabat
eum
cui dixerunt regis pueri qui ad fores palatii praesidebant
cur praeter ceteros non observas mandata regis
cumque hoc crebrius dicerent et ille nollet audire
nuntiaverunt Aman scire cupientes utrum perseveraret in
sententia dixerat enim eis se esse Iudaeum
quod cum audisset Aman et experimento probasset quod
Mardocheus non sibi flecteret genu nec se adoraret iratus est
valde
et pro nihilo duxit in unum Mardocheum mittere manus suas
audierat enim quod esset gentis iudaeae magisque voluit omnem
Iudaeorum qui erant in regno Asueri perdere nationem
mense primo cuius vocabulum est nisan anno duodecimo regni
Asueri missa est sors in urnam quae hebraice dicitur phur coram
Aman quo die et quo mense gens Iudaeorum deberet interfici et
exivit mensis duodecimus qui vocatur adar
dixitque Aman regi Asuero est populus per omnes provincias
regni tui dispersus et a se mutuo separatus novis utens legibus
et caerimoniis insuper et regis scita contemnens et optime
nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam
si tibi placet decerne ut pereat et decem milia talentorum
adpendam arcariis gazae tuae
tulit ergo rex anulum quo utebatur de manu sua et dedit eum
Aman filio Amadathi de progenie Agag hosti Iudaeorum
dixitque ad eum argentum quod polliceris tuum sit de populo
age quod tibi placet
vocatique sunt scribae regis mense primo nisan tertiadecima
die eius et scriptum est ut iusserat Aman ad omnes satrapas
regis et iudices provinciarum diversarumque gentium ut quaeque
gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine
regis Asueri et litterae ipsius signatae anulo
missae sunt per cursores regis ad universas provincias ut
occiderent atque delerent omnes Iudaeos a puero usque ad senem
parvulos et mulieres uno die hoc est tertiodecimo mensis
duodecimi qui vocatur adar et bona eorum diriperent
summa autem epistularum haec fuit ut omnes provinciae
scirent et pararent se ad praedictam diem
festinabant cursores qui missi erant explere regis imperium
statimque in Susis pependit edictum rege et Aman celebrante
convivium et cunctis qui in urbe erant flentibus